라틴어 문장 검색

Karieth autem Turcus de civitate Caran, viso Solymani prospero successu in contritione aciei Reinardi, Petri, Werneri et caeterorum, confidentius iter accelerans, in circuitu una cum principe Damascenorum a montanis juxta civitatem et Fernam fluvium descendit, appropinquante simul Brodoan de Alapia civitate Turcorum, ad coronandam aciem Boemundi, quae erat extrema, peditibus et Francigenis plurimum densata:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:4)
Moderabantur ambo principes cursus suorum equitum, secundum quod pedites appropinquare poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:4)
Quem sacer episcopus cum omni acie sua persecutus est, non longe tamen, prae defectione equorum et peditum lassitudine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:6)
Praeterea multi tam equites quam pedites, nobiles et ignobiles, monachi et clerici, parvi et magni, quin et sexus femineus, supra centum millia sine ferro morte vastati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:8)
ac compuncti, sociis suis tam equitum quam peditum circiter quatuor millia adunatis, Godefridum via regia secuti, in regione Hasart associati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:6)
Unde erectis auribus stupefacti, et immobiles diu persistentes, tandem sociantur equitibus et peditibus, et sic armatis permisti cuneis, cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant, atque nubem pulveris [0559D] multiplicantes, Sarracenis rem ignorantibus et cum sua multitudine copiosa a longe stantibus, timorem asperserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:5)
Universi vero equites et pedites circa sua signa et vexilla catervatim conferuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:3)
Universi autem equites et pedites Christianorum conglobati in signis et vexillis ad resistendum illic pari animo constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:7)
Dux vero et qui cum eo erant, fugientes persequebantur tam equites quam pedites, et nullo intervallo a tergo adversariorum abfuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:1)
Sed pedites Christiani nimium propinqui, miseros in arboribus visos et patefactos subito sagitta transfigebant, et quasi aves volatili telo percussas, ab ipsis arborum ramis moribundos humi procumbere, plurimumque terrae cogebant operire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:6)
, Wickerus Alemanus, universi equites et pedites Christiani cum tribus millibus urbem cinxerunt, in circuitu ejus tabernacula sua extendentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 2:3)
sed centum equites cum ducentis peditibus Rames vel Ramae attitulavit, qui assidue [0572A] cives Assur impugnarent, ac bello lacesserent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:2)
Qui voluntati et desiderio eorum satisfaciens, in omni apparatu et virtute peditum et equitum cum eis ad ipsum flumen descendit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 16:2)
milites quoque Arabum [0574D] et Azopart omnesque pedites illorum idem fecerunt et utrinque grave commissum est praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:7)
Hoc dux audito et moleste accepto, post dies octo precibus Tankradi satisfaciens, ducentis equitibus et mille peditibus terram regionesque Grossi Rustici ingressus est, et praeda innumerabili undique contracta, homines gentiles alios trucidari, alios jussit captivari, caetera vero omnia in flammas et caedes usquequaque redegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION