라틴어 문장 검색

Siquis bella tibi terra pugnata marique dicat et his uerbis uacuas permulceat auris:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1612)
quo magis hic merito nobis deus esse videtur, ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia vitae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:9)
nam temere in cassum frustra mare saepe coortum saevibat leviterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:5)
Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata omnia constiterint nobis praeposta parata, quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:9)
hinc mulsum quod dulcedine animos nostros permulceat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 664)
pellicere enim est blandiendo elicere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 903)
ergo non dixit 'fidelia', sed quae ad fidem habendam pellicere non possent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3772)
mulciber Vulcanus, ab eo quod totum ignis permulcet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 72413)
tabulis "neve alienam segetem pellexeris":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 993)
at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:3)
quem longe "serpentem" et manantem aspicies proceraque Vincla videbis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:4)
Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:1)
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:4)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION