-
Illic cuniculus pelle nostri frigoris iram temperando, carne propria nostrae famis debellabat insultus.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:167)
-
Illic martes et sabelo, semi-plenam palliorum pulchritudinem eorum postulantem subsidia, [0438D] suarum nobilitate pellium, ad plenum deducebant.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:170)
-
Sed quoniam solius probabilitatis lubrico, non certitudinis fide hujus seriem picturationis agnovi, hanc sub silenti pace sepultam praetereo [0439A] Calcei autem, ex allutea pelle traducentes materiam, ita familiariter pedum sequebantur ideas, ut in ipsis pedibus nati, ipsisque mirabiliter viderentur inscripti.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:175)
-
[0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:8)
-
De qua, quantum os cujusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet vetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus vel antiquis cisternis, duobus nummis vendebatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:6)
-
Sarraceni autem videntes eos juxta muros corruisse, ferratis sudibus et immensa mole lapidum viros opprimere certabant;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:2)
-
Christiani tandem milites, pro Christo mori non diffidentes, imperterriti stabant, omnem angustiam sufferentes per diem et noctem, donec scuta eorum flammis concremata, fundibulis conquassata, ferreis sudibus perforata, grandi laesura pervideri potuerunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:12)
-
Verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quievere circumdati, et asscito Lupicino in consilium, Caesar certis imperavit tribunis, ut trecentenos pararent cum sudibus milites expedites, quid agi quove iri deberet penitus ignorantes.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 11:1)
-
Dum campi cremantur (ut dictum est) tribuni cum protectoribus missi, citerioris ripae Euphratis castellis et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere communibant, tormenta, qua parum erat voraginosum, locis opportunis aptantes.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 6:1)
-
Rem igitur emendaturus urgentem, profectus cum instrumentis ambitiosis, imperator (ut dictum est) Valeriam venit, partem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines, barbaros observabat ante adventum suum amicitiae velamento, Pannonias furtim vastandas, invadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae vernis caloribus nives amnem undique pervium faciunt, nostrique pruinis subdivales moras difficile tolerabunt.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 4:1)
-
Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodibat, intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis, quisquam ferre auxilium potuit, aquarum penuria cunctis circum arentibus locis.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 9:1)
-
Notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, gregarium quendam post sacculum Parthicum (in quo erant margaritae) repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse, pellis nitore solo contentum.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 8:1)
-
Luce vero secuta, profectus exinde per supercilia riparum fluvialium, aquis adulescentibus undique convenis, cum armigera gradiens manu, in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium, genibus supplices nixi, oblata ex auro corona, tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter, ut ad furta bellorum appositi.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 8:1)
-
ita praestratis pellibus labra omnium vinciuntur.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:3)
-
Vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte, repentini excursus et alia formidarentur occulta.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 12:2)