라틴어 문장 검색

"Artibus, ut reris, de tot, quibus apta uideris, Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:18)
et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: " Numquid adhuc est penes te? ". Et respondebit: "Non est"; et dicet ei: "Tace!"; non est qui recordetur nominis Domini.
(불가타 성경, 아모스서, 6장10)
Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:8)
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 52:7)
Edicunt, penes quem quisque sit Caesaris miles, ut producatur:
(카이사르, 내란기, 1권 76:8)
Addit etiam, ut, quod quisque eorum in bello amiserit, quae sint penes milites suos, eis, qui amiserint, restituatur;
(카이사르, 내란기, 1권 87:2)
relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:14)
qua miseri scapulas tutabimur arte?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:53)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
mox undare foro victrix opulentia linguae tutarique reos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:11)
non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:155)
Improba mox surgit tristi de sede Megaera, quam penes insani fremitus animique profanus error et undantes spumis furialibus irae:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:34)
nec pignora curas plus tua quam natos, dederat quos ille monendos tutandosque tibi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:22)
tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:5)
quem secutus Vergilius tutari semina et muniri sic praecipit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION