라틴어 문장 검색

interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet minii sinopici, chalcitidis, calcis, sandarachae, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 8:6)
noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur, quo extenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:2)
Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:4)
Omnia, derasa ante, si capillis conteguntur, per medium oportet incidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 3:8)
deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio ejus loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 15:4)
Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:6)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:8)
demittendumque linamentum, aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 9:2)
Postea surculos quos inserere voles falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus spatii dabit, atque ita, ne medullam neve alterius partis corticem laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 4:3)
Deinde cuneum, quo diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos de-mittito, sic ut librum seminis libro arboris aequalem facias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 7:4)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 2:3)
si denique pictor ille vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:3)
"hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum perfusa ad compita figit, seriolae veterem metuens deradere limum, ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens caepe, et farrata pueris plaudentibus olla pannosam faecem morientis sorbet aceti?"
(페르시우스, 풍자, satire 423)

SEARCH

MENU NAVIGATION