라틴어 문장 검색

Nam Ioue dante trabem, trabis ictu flumine moto, Demersit subitus guttura rauca timor.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:4)
Sta procul, edus ait, caprizas gutture falso.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:5)
Pane meo pinguis michi da pinguedinis usum, Dampnis penso necem, digna perire peri.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:15)
guttura rupta patent.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:9)
Ille fauet sequiturque canem, gutturque caninum Respicit et querit:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:13)
Sed agitabat, inquit, hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo ut, divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset, ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 3:1)
Et infortunio quodam galeae pravae quam Parkerus portabat, primo cursu in ore percussus est, ita ut lingua eius gutturi fere affigeretur, unde subito in ipso loco animam efflavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:3)
Neque veriti sunt dicere regi nihil pensi esse nobilitati et populo suo plumas detrahere, modo seipsum bene plumatum redderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:19)
Reges enim istos (ut ipse iam satis expertus esset) principes calamitosos pro calceamentis vendere nihil pensi habere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:5)
Quin et plerique pusilla quaedam pensa sibi proposuere, pro magno ducentes si unum aliquod inventurm eruere possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:67)
At longe majora a pusillanimitate, et pensorum, quae humana industria sibi proposuit, parvitate et tenuitate, detrimenta in scientias invecta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 207:1)
Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inventa in lucem extracta non sint, quum homines hujusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 210:1)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
sapor amarus et horridus ita rejicitur a palato aut gutture, ut inducat per consensum capitis conquassationem et horrorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:4)
Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos, sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent utrum sint e corpore proprio editi necne.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION