라틴어 문장 검색

Sic itaque gravissima penuria cogente populum Dei vivi, plurimi vagabantur se subtrahentes in omnem regionem Antiochiae ad quaerendas escas, trecenti aut ducenti conspirati ad defensionem contra Turcorum insidias, et ad aequam divisionem omnium rerum, quas reperire aut rapere possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 104:9)
Nam penuria illic erat lignorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:3)
Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:2)
Vix enim Gallis centum quinquaginta equi remanserant, et ipsi attenuati fame pabulorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:3)
[0506D] Jam trium hebdomadarum et totidem dierum processerat tempus quo populus Christianus obsessus coepit angustiari penuria necessariorum et defectione panis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:6)
Unde non ultra sufferre haec valentes, invicem consultum vadunt magni et parvi, dicentes utilius esse mori in bello quam fame tam crudeli perire, et de die in diem populum attenuari et mori.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:7)
Nam defecerat illi pecunia prae angustia memoratae famis, et nimia largitione eleemosynarum et rerum, quas in mendicis et attenuatis militibus expendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:3)
Alii civitatem Jerusalem Turcorum gentilium turmis densatam portendere [0525A] asserebant, et eam a suis viribus et densitate sic rarescere et attenuari, ut aditum tandem Christianis exhibere filiis videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:6)
Quidam vero dicebant significare hanc praesentem mortalitatem et populum copiosum peregrinorum, qui in unum ut nubes densata attenuaretur minuereturque.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:8)
Ubi reperta abundantia rerum necessariarum, per octo dies corpora fessa et fame attenuata recreaverunt, duo praesidia in montanis expugnantes in quibus Turci et Sarraceni habitabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:2)
Sed in loco illo penuria aquae nimia reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:2)
Sed deficiebat materia lignorum, quorum in illis regionibus magna est penuria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:3)
Post haec brevi intervallo sol obscuratur, sedes ducis aufertur, cum Jerusalem post paululum temporis viduata, tam magnifico principe mortuo, multum obscurata est a [0555D] fama et gloria sua, multisque militibus et belligeris viris in illius casu attenuata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 74:6)
Econtra Christianorum manus exigua adversus tot millia innumerabilia medio involvitur certamine, incessanter praelia conserens et hostiles [0560D] acies atterens et attenuans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:5)
Boemundus ergo videns se auxilio destitutum, viresque suas nimium attenuatas, et quod fideles Christi ac principes bello et vi armorum eum amovere conspirassent, vespere coelos terrasque obumbrante, ab obsidione murorum procul cum omni manu sua secessit, et confratrum voluntati, nescio amore an timore, nolens volensque, obtemperavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION