라틴어 문장 검색

Et movit castra, ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장66)
Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장1)
Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장60)
Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장62)
Et iunxit et venit Damascum et perambulabat omnem regionem illam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장32)
Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장41)
Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장14)
super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem locum habitabilem perambulaturum praedicantem Dei potestatem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장17)
Purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 2:1)
saepti latrantibus undique bellis infensos tandem superos et consulis omen agnovere sui, nec iam revocabile damnum eventu stolido serum didicere magistro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:283)
invideant claris fortesque trucident, muniti gladiis vivant saeptique venenis, ancipites habeant arces trepidique minentur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:162)
Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:1)
Ea sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula, nec minus earum, quae conclavibus saeptae saginantur, vel aquatilium animalium receptacula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 3:4)
acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장9)
hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION