라틴어 문장 검색

Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:1)
mensura autem per aliquid sui minimum, iteratum super quantitatem mensurati, certificat et numerat quantitatem ipsius.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 3:2)
Quo viso iterata magnitudine sonus, Augustum appellavere consensione firmissima.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 14:2)
Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 2:1)
Expedit infido non iterare fidem.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:8)
Ille preces iterat, iterum fugit illa precantem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:8)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)
maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est.
(아풀레이우스, 변명 17:4)
iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere:
(아풀레이우스, 변명 36:6)
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
(아풀레이우스, 변명 47:1)
nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui.
(아풀레이우스, 변명 53:13)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui.
(아풀레이우스, 변명 89:1)
ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam.
(아풀레이우스, 플로리다 12:20)
"aedibus fidelissimorum mortuorum occultare propere rursumque concito gradu recurrentes sarcinas iterare:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION