라틴어 문장 검색

Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:6)
aut quae silva unam unius generis arborem producit?
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:13)
Ad amicum, inquit, etiamsi produxerit gladium non desperes;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:4)
Ad amicum si produxerit gladium, non desperes;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:2)
et ea quae displicent numquam producat in publicum;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:32)
In medio lacrimatur humus fletuque beato Producens lacrimas, fontem sudore perhenni Parturit et dulces potus singultat aquarum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:1)
Cur limes regius illam Dirigat et recto producat calle uiantem?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:7)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
Qualiter, usurpans uires et robur elenchi, Singula percurrit inductio, colligit omne, Sed tamen inferior sese summittit elencho;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:17)
Hic pictura docet auctores qui numerandi Inuenere uias, artem docuere, latentem Produxere foras, fama coluere iacentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:40)
cur linea maior De se producat, abciso fine, minorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:13)
Illic Saturnus spacium percurrit auaro Motu progressuque graui longaque dieta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:4)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
Efficiens causa, qui rem producis ad esse, Formalis, dum pingis eam, finalis in esse, Dum rem conseruans certo sub fine cohartas, Tu mihi preradia diuina luce meamque Plenius irrorans diuino nectare mentem, Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens Discute meque tue lucis splendore serena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:2)
Vlterius producit iter Prudencia, gressum Informans gressu comitis, tandemque labore Magno, multiplici nisu, cognamine multo Ascendit loca leticie, loca plena fauoris, Celesti loca grata Deo, loca grata Tonanti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION