라틴어 문장 검색

sed cum ad eam mulieres accessissent, ut ab ea primo blandimentis post precibus et praemiis elicerent, ut sibi a Cerere commissa patefaceret, atque in silentio perduraret, ab eisdem iratis mulieribus discerpta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4307)
unde Aegyptii, periti sapientia, condita diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret et corpori sit obnoxia, nec cito ad alios transeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 687)
Terentius adiurat, se non posse apud vos, Pamphilo absente, perdurare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8163)
mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:9)
nam postquam attendi Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 237)
quaedam tamen perdurant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 96:3)
In hoc tu victu saturitatem putas esse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 10:1)
Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:3)
alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:1)
Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:3)
Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:1)
quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 14:4)
perduravit miser, non aliter quam si fili sanguinem biberet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 182:2)
et nunc, cum id, quod possibilitas tua non habet, verecundia non petatur,1 dicas velim, qualiter futurus fueris humanus in factis, qui perduras avarus in verbis, nam tuorum peritiae comparatus non solum Cornelios oratores sed Ausonios quoque poetas vincere potes, si te hactenus philosophantem 2 nova subito ob iurisdietionem gloria capit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 2:1)
longae viridis sic flore iuventae perdurent vultus,-tardeque haec forma senescat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam128)

SEARCH

MENU NAVIGATION