라틴어 문장 검색

in Achaia Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:1)
Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 10:1)
Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 5:1)
"Intuere corpora exanguia, tot perfossa vulneribus, tot cicatricibus putria."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:17)
quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes, quando velis opertum mare nuntiaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 2:2)
GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 1:1)
tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:9)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
Postquam inhibent remis puppes, ac rostra recedunt, Deiectum in pelagus perfosso pectore corpus Vulneribus transmisit aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:19)
Sic rector Olympi Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen Adiuvit, regnoque accessit terra secundo, Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:20)
Ac veluti inclusum perfosso in pectore numen Et vivam magnae speciem virtutis adorant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:88)
At postquam mucrone latus funestus Achillas Perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum, Despexitque nefas, servatque immobile corpus, Seque probat moriens, atque haec in pectore volvit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:49)
unde est et bis sex thoraca petitum perfossumque locis, propter duodecim populos Tusciae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2783)
et bis sex thoraca petitum perfossvmque locis duodecim vulneribus adpetitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 96)
laceratam autem propter illud et bis sex thoraca petitum perfossumque locis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 982)

SEARCH

MENU NAVIGATION