라틴어 문장 검색

Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:2)
Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 67)
Sic, cum manus inpia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:2)
quarum iactatibus omnis adflata est tellus latumque perhorruit aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:2)
vixque tenens lacrimas "quis me manet exitus" inquit, "cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque cura tenet Veneris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:5)
clamore perhorruit Aetne.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 75:4)
furit ille inritatusque repulsa prodigiosa petit Titanidos atria Circes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 83:2)
cumque perhorruerit casus pars maxima nostros, pars etiam credi pertimuisse velit, naufragiumque meum tumulo spectant ab alto, nec dederit nanti per freta saeva manum, seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 910)
navita Bosporum Poenus perhorrescit neque ultra caeca timet aliunde fata, miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum robur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 134)
iure perhorrui late conspicuum tollere verticem, Maecenas, equitum decus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 168)
hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:1)
non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae ex communi habitu boni perdiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 98:3)
idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 147:3)
quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:3)
nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION