라틴어 문장 검색

Hujus autem longae obsidionis aliquo transacio curriculo, et gravissimis poenis afflicto populo in laboribus vigiliarum, famis et pestilentiae, ac frequentia incursantium Turcorum, Ammirabilis Babyloniae [0472C] rex, quoniam inter se et Turcos gravi diu ante expeditionem hanc Christianorum erat discordia et odium, per abbatem quemdam Christianorum legatione et intentione cognita, de pacis et regni sui ad invicem confoederatione quindecim legatos, linguae diversi generis peritos, ad exercitum Dei viventis direxit, haec ferentes nuntia:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:1)
Obsidione itaque tempore veris undique locata, Boemundus machinas et tormenta lapidum fieri instituit quibus urbs oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:2)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
Nec multa mora, rex Baldewinus et Bertrannus, acceptis copiis, in apparatu copioso castrametati sunt in obsidionem urbis [0689D] Sagittae, machinas et tormenta lapidum instituentes quibus urbs per singulos dies oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:2)
Tertio vero die postquam ex omnibus locis et castellis in unum convenerant, ordinatis aciebus, Caesaream viam instituerunt, ubi Turcorum copiae, sicut arena quae est in littore maris, congregatae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:1)
His ita captis, his occisis, paucis vero elapsis, Dochinus, apud quem sperabant refugium, valde molestatus, sine mora quingentos milites in sagitta et arcu peritos ad urbem Tyriorum direxit ut praevenirent regis obsidionem, et regi suisque ab urbe resistentes, in conventione solidorum civibus subvenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:2)
Qui vero in libera civitate ita se instituunt, utmetuantur, hiis nihil potest esse dementius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:30)
Nam omnes simul pereunt quasi perite et graviter pugnati.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 71:5)
Qui bene docet et male vivit, qualiter damnari debet,diu instituit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 21:2)
A bonis ergo amicis, et a sapientibus ac peritis, probatis et inventis fidelibus, et maximea senibus consilium postulanfum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 106:2)
De sapientibus et peritis ideo dixi, quia verum est, quod diciconsuevit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 108:1)
" "Qui vero in libera civitate ita se instituunt, ut metuantur, hijs nihil potest esse dementius.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 124:11)
Secundo errasti quia, cum debuisses congregare bonos amicos ac sapientesac peritos, probatos ac fideles inventos et maxime senes, tu cum prædictiscongregasti quoslibet notos, etiam malos, juvenes ac stultos, adulatoresquoque et simulatores et assentatores, et illos etiam, qui non amore sedtimore tibi reverentiam ostendebant:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 168:1)
Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:4)
Denique ego istam institui Philosophiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION