라틴어 문장 검색

Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 2:1)
Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 4:1)
Et haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur, sed ventis loquebantur in cassum, imperatore (ut fingebat, alia metuens), periurii piacula declinante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 2:2)
Illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit, quod dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat, quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi, commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne Oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 8:1)
Dein per exquisitas periuriisque mixtas illecebras, captum regem ipsum Arsacen, adhibitumque in convivium, iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus ceciderat ferro poenali.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 3:1)
Iouis aurem terra querelis Perculit et causam, cur foret egra, dedit.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:4)
Cena trahit ciuem, differt nox una duellum, Sollicitat mentem iusta querela senis:
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:15)
proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet;
(아풀레이우스, 플로리다 14:8)
"Parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:12)
Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
(아풀레이우스, 변신, 7권 18:5)
"nam video in immensum damni procedentem querelam nutrire nobis immanem discordiam."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:6)
vix querelam distulit flexus fletu meo;
(ARCHIPOETA, V58)
Quod maximum inter omnia praesentis vitae suae impedimenta et dispendia crebris querelis et intimis cordis sui suspiriis fieri affirmabat:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 25 28:1)
At tunc Deus quaedam solatia regiae benevolentiae, tam benevolam et iustissimam querelam illius diutius non ferens, veluti quaedam luminaria, transmisit Werfrithum, scilicet Wigernensis ecclesiae episcopum, in divina scilicet scriptura bene eruditum, qui, imperio regis, libros Dialogorum Gregorii papae et Petri sui discipuli de Latinitate primus in Saxonicam linguam, aliquando sensum ex sensu ponens, elucabratim et elegantissime interpretatus est;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 77 80:1)
Ac per hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae iurationi nisi pareatur, nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur etiam tales homines, qui magis metuunt peierare quam hominem occidere;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION