라틴어 문장 검색

et picturato cohibens vestigia limbo incessum motumque docet fandique pudorem, qualiter artifici victurae pollice cerae accipiunt formas ignemque manumque sequuntur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권135)
auratasne trabes an Mauros undique postes an picturata lucentia marmora vena mirer.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci15)
cunctaque si numerem, non plura interprete virga nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras et picturato pluviam ligat aera gyro quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam38)
proxima gramineis operosior area sertis, et picturatus morituris floribus agger;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권17)
Adnue purpureaque ueni perlucida palla:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 129)
non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida saporque egregius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장51)
ergo, uti Socrati placuit, si ita sensus et sententiae scientiaeque disciplinis auctae perspicuae et perlucidae fuissent, non gratia neque ambitio valeret, sed si qui veris certisque laboribus doctrinarum pervenissent ad scientiam summam, eis ultro opera traderentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말11)
cum ergo ea per se non sint aperta nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late vagantes scripturae, si non contrahentur, ut paucis et perlucidis sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis inpediente incertas legentium efficient cogitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말9)
et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장7)
Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glaebae ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae praestant operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장1)
Aquae autem species est, quae cum habeat non satis perlucidas et ipsa uti flos natat in summo, colore similis vitri purpurei.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장19)
non etiam minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit, muscus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit, sed puram habuerit speciem, inbitur his signis esse tenuis et summa salubritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION