라틴어 문장 검색

vel cum sole novo densae torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:5)
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:10)
At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda, turbidus et torquens flaventis Hister harenas, quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:1)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
qualis iratam metuens novercam creveras falsos imitatus artus, crine flaventi simulata virgo, lutea vestem retinente zona:
(세네카, 오이디푸스 6:19)
tubas audire calens et pulvere belli flaventem sordere comam captoque referri hostis equo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권114)
ac primum in faciles grassatus cuspide turmas arma refert sociis et in agmina fida peracta caede redit, sic Hyrcana leo Caspius umbra nudus adhuc nulloque iubae flaventis honore terribilis magnique etiamnum sanguinis insons, haud procul a stabulis captat custode remoto segne pecus teneraquc famem consumit in agna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권246)

SEARCH

MENU NAVIGATION