라틴어 문장 검색

placebo tibi, si me culpam emendare permiseris . . . |Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:19)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, bulbus et, ex horto quae venit, herba salax ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, quasque tulit folio pinus acuta nuces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:2)
videas metato in agello cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:16)
perna magis et magis hillis flagitat inmorsus refici, quin omnia malit quaecumque inmundis fervent allata popinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:8)
pro Cluentio, Staieni Bulbique colloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem confert?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 196:2)
non enlychnia sicca, non replictae bulborum tunicae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum7)
non lardum grave debilisve perna?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum10)
Pernam atque ophthalmiam, horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2105)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 34)
Pernam, abdomen, sumen sueris, glandium - Cv.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 386)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 247)
remove pernam, nil moror;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1178)

SEARCH

MENU NAVIGATION