라틴어 문장 검색

et nunc per convallem Damasci et Camollam descendentes, sed Tabariam praetermittentes ad Caesaream Cornelli pervenerunt, illic positis tentoriis pernoctantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:5)
Sed viso capite decollati ammiraldi et primi Ascalonis, et fuga et strage Ascalonitarum et Babyloniorum comperta, tristes et desperati a statione urbis Japhet velocibus remis amoverunt, Triplamque in spe refugii navigantes ac inibi pernoctantes, facto mane, Ascalonem et Babyloniam [0653C] navigio reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:8)
et cum eo Bertrannus, Eustachius Granarius, Walterus de S. Abraham, dominus quoque patriarcha Gobelinus, et caetera multitudo fidelium, qui ad quatuor millia in loco eodem in manu forti conduentes, pernoctaverunt usque ad mane.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:20)
Ubi cum suis pernoctans, corpora fessa cibariis terrae illius copiose refecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:6)
Templum ergo quoddam antiquum intravit ut ibidem pernoctaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:25)
Pernoctabat Dominus in oratione, non ut sibimet prodesset, sed ut nos doceret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:2)
Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:1)
Alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur, vel elisi saxis muralibus oppetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:2)
aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 35:3)
Hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annuales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 7:2)
His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 27:1)
Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:3)
Qui agmen ducebant de diversoriis et hospitiis percontabantur, acsi in animo haberent in ea urbe pernoctare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:6)
Bellovaci, cum Romanos ad insequendum paratos viderent neque pernoctare aut diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium sui recipiendi ceperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장4)
adcurritur ab universis, et carcere effracto solvunt vincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION