라틴어 문장 검색

*Karolus vero cum Fulcone Remis repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:14)
Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:8)
Et cum vidisset, quod nullo modo repedare posset in gradum pristinum, consumpto aerario fraude adquisito, defunctis pene omnibus suis sequacibus, pauper cum paucis in incerto vagus girabat per terras.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:17)
Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu repedavit ad regem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장35)
6. Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 101:1)
' Et Antonius 'perpauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:3)
Victa est auctoritas mea non tam a Pompeio (nam is movebatur) quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 6:1)
hic cum peropportuna cuncta mercatui, tum praecipue quod esui competeret, deferebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:1)
2 sed, quod fatendum est, diu erectis utrimque amoris machinis ipse culmina pretiosa posuisti ecclesiam Arverni municipioli, cui praepositus, etsi immerito, videor, peropportuna oblatione locupletando;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 2:2)
Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:4)
De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:9)
nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 645:1)
mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 10:1)
huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem reiecta esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 314:1)
quae legatio peropportuna visa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius ablegandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 367:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION