라틴어 문장 검색

Mater vero eorum haec separatio audiens, Carlemanni filii sui blasphemiam intulit, oculorum cecitate perculsus est, cum periculo vita finivit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 318)
alii gladio interempti, alii fame perculsi, aliis bestiis occisi, ut vix pauci remanerent in vicos vel in civitates.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 510)
Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:3)
Iouis aurem terra querelis Perculit et causam, cur foret egra, dedit.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:4)
quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur.
(아풀레이우스, 변명 2:5)
earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem:
(아풀레이우스, 변명 11:3)
alteram uero caelitem Venerem, praeditam optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem;
(아풀레이우스, 변명 11:4)
stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:24)
"Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:12)
"Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:8)
Inanem enim poenitentiam scriptura teste nomino, qua homines innumerabiles nimio detrimento pluribus insidiis perpetratis saepe perculsi dolent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:15)
quantum demas,tantum . Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 30:3)
Dic, inquit, oro te, quis perpulit ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:4)
Hic situs est vitae iampridem lumina linquens, Qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 4:3)
Siquidem baro Lovellus hac re perculsus et militibus suis diffisus comitatum Lancastriae fugam cepit, et ad tempus apud Thomam Broughtonum equitem auratum latitans in Flandriam ad ducissam Burgundiae Margaretam post traiecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION