라틴어 문장 검색

Solutio autem ista quid aliud autem agit, nisi ut corpus resolvatur et quiescat:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:26)
non est autem mala solutio;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:13)
Ex quo cognoscitur nec illud otiose scriptum esse, sed perpense atque examinate, quod legimus in Regnorum libris:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:12)
Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:18)
Prima igitur voti gratia est celeritas solutionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 2:1)
Haec igitur melior votorum suorum solutio est, sicut et David ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:28)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)
Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)
Perpense autem addidit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 3:10)
Est ergo virtus invisibilis Dei quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro divina voluntate, misericordia, potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione, neque dirumpi nimia irruptione patiatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:3)
sed quidquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum, confestim urgebatur impleri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:2)
Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 7:1)
Perculsus tamen ardenter, cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis, flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 3:1)
"Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo (magni commilitones) gestorum excitos amplitudine, hoc operiri consilium, ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION