라틴어 문장 검색

Nam cum in omnibus, quae aguntur, ex eo, quo modo quisque natus est, ut supra dictum est, quid deceat, exquirimus, tum in tota vita constituenda multo est ei rei cura maior adhibenda, ut constare in perpetuitate vitae possimus nobismet ipsis nec in ullo officio claudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 153:3)
malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:7)
et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:6)
Neque semper utendum est perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:4)
cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 3:3)
nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 4:3)
Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 2:2)
cui si similis est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:7)
non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:7)
Vis centripetae quantitas absoluta est mensura ejusdem major vel minor pro efficacia causae eam propagantis a centro per regiones in circuitu.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 17:1)
& vim acceleratricem ad locum corporis, tanquam efficaciam quandam, de centro per loca singula in circuitu diffusam, ad movenda corpora quae in ipsis sunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:3)
Harum efficacia & usus in eo solo consistit ut diminuendo velocitatem augeamus vim, & contra:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:1)
Huic autem differentiae proportionalis est maxima Saturni efficacia ad perturbandum motum Jovis, & propterea perturbatio orbis Jovialis longe minor est quàm ea Saturnii.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 11:7)
erit vis & efficacia tota particularum omnium, ad Terram circulariter movendam, quadruplo minor quàm vis tota particularum totidem in AEquatoris circulo AE, uniformiter per totum circuitum in morem annuli dispositarum, ad Terram consimili motu circulari movendam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 57:5)
Motus autem aequinoctiorum est ut haec efficacia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION