라틴어 문장 검색

Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, 'proletarii' appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, 'capite censi' vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 11:1)
Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam validum ac diutinum flavisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 5:1)
Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem, sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 5:2)
idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice μη` γελᾶτε, inquit, ἔνι τοὔλαιον:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 8:1)
Tum Peripateticus perquam hercle festive:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:1)
Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:1)
at in aquarum bullis eadem res videtur subtilis et ingeniosa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:15)
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
adeo ut ingeniosa quaedam res esse videatur potius quam solida.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:22)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Plurimi invectivas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:2)
poetarum ingeniosos;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:29)
Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:35)
Iudicem opportet esse potius eruditum quam ingeniosum, venerabilem quam gratiosum, magis deliberativum quam confidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:4)
Itaque, si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION