라틴어 문장 검색

Atque ipse quoque idem putat, incertam esse temporis demonstrationem, sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere videas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 5:2)
idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice μη` γελᾶτε, inquit, ἔνι τοὔλαιον:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 8:1)
Tum Peripateticus perquam hercle festive:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:1)
Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis veteribus scriptis exercitus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:1)
Neque profecto primum ictum bellum constituere invasivum (quem princeps prudens nullus expectare vellet) sed primam provocationem, aut saltem primam praeparationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:19)
aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem per artes mechanicas spectat, et hujusmodi res suspiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:2)
aut rursus in mechanicis, factorum Bacchi et Cereris, hoc est, praeparationum vini et cervisiae, panificiorum, aut etiam mensae delitiarum, et distillationum, et similium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:4)
cujus praeparationis ista ostensio spei pars est non exigua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:12)
Primo itaque dicemus de iis quae nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum, sed videntur habere potentialem tantum quendam calorem, sive dispositionem et praeparationem ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 140:1)
2. Attamen quoad potentiales calores et praeparationes ad flammam, complura inveniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petrelaeum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 142:1)
Periculum enim est, ne per hujusmodi opera artis, quae videntur velut summitates quaedam et fastigia industriae humanae, reddatur intellectus attonitus et ligatus et quasi maleficiatus quoad illa, ita ut cum aliis consuescere non possit, sed cogitet nihil ejus generis fieri posse nisi eadem via qua illa effecta sunt, accedente tantummode diligentia majore et praeparatione magis accurata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 308:1)
Etiam praeparationes corporum ad excipiendum frigus non sunt omittendae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 484:1)
Tres sunt negotiorum partes, praeparatio, consultatio sive examinatio, et perfectio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:7)
In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:20)
perquam iuste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION