라틴어 문장 검색

haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, perscripta ei mittit, in quibus docet eum in magno fore periculo, si quid illo imperante adversi in Aegypto accidisset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:1)
allata est enim epistula Athenis ab Archia, uno ex iis qui sacris praeerant Eleusinius, Archiae, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum perscripta erant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
sic enim omnia de studiis principum, vitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam quodam modo esse divinationem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 4:1)
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:1)
ceteri enim, quam bene atque emendate,> nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 3:4)
sestertium namque quingenties praecipuum inter legatarios habuit, sed quia notata, non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta reuocante, ne haec quidem accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 5장 2:2)
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
Neque retinuit eum rex, sed detractum digito anulum ori legentis admovit, nihil eorum, quae perscripta essent, in alios efferendum significans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:27)
puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto relata:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 222)
Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dipendere velut artifex inferior dependet ab architecto, pluribus et diversis argumentis moventur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:2)
- Vitam, enim, Washingtonii, non res gestas Americanas perscribere decrevimus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.9)
ergonon satis est puris versum perscribere verbis,quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장30)
Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 9:1)
Si duri puer ingeni videtur, Praeconem facias vel architectum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVI7)
sane hic Ganymedes Latine Catamitus dicitur, licet Theodotius, qui Iliacas res perscripsit, hunc fuisse Belin Chaldaeum dicat et Laomedonti praedixisse, tunc perituram et civitatem et regnum Troianum, cum de monte Metios sponte fuisset saxum elapsum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 289)

SEARCH

MENU NAVIGATION