라틴어 문장 검색

Multa de ejus virtute, industria, ac perseverantia invicta memorare ac praedicare possumus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.4)
ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:11)
Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 4:1)
ecce alterum bellum, minus quidem spatio - nec enim amplius decem et octo annos habet - , sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit populus ille qui vicit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 1:2)
Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 8:2)
quo perseverantiam consuetudinis monstrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 11:1)
Dicas volo, inquit, doctorum maxime, quid sit quod, cum Virgilius anxie semper diligens fuerit in verbis pro causae merito vel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his versibus verbum posuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:2)
miserrima vidi est enim poena et in atrocitate spectaculi, ut [in] Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes et vidi egomet, duo de numero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 51)
Nam ita mihi salva re publica vobiscum perfrui liceat, ut ego, quod in hac causa vehementior sum, non atrocitate animi moveor (quis enim est me mitior?)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:4)
nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:2)
quorum in altero disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia et perseverantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 1:2)
) sic honores praemiaque vestra suspicio conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 9 2:2)
nec me meae ullae privatim iniuriae umquam malus animus eorum in nostra salute, cupiditas partium aliarum, perseverantia in contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:5)
eae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:15)
atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION