라틴어 문장 검색

quam Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes ostentant, senes docent?
(아풀레이우스, 플로리다 20:14)
"uxor persolutis inferialibus officiis, luctu et maerore diuturno deformata, diffletis paene ad extremam captivitatem oculis suis, domus infortunium novarum nuptiarum gaudiis a suis sibi parentibus hilarare compellitur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:11)
Sumo sarcinulam et pretio mansionis stabulario persoluto capessi mus viam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:20)
Sed tandem deae monitu, licet non plene, tamen pro meo modulo supplicii e gratiis persolutis, tardam satis domuitionem comparo, vix equidem abruptis ardentissimi desiderii retinaculis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:11)
stultus ego qui penes te
(ARCHIPOETA, II74)
in tali veste non sto sine fronte penes te:
(ARCHIPOETA, III22)
Quinque itaque reges confestim, Karolo moriente, ordinati sunt, sed imperium penes Earnulf remansit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:6)
Quod ego audiens et ingeniosam benevolentiam illius ex parte, atque etiam tam devotam erga studium divinae sapientiae voluntatem eius cognoscens, immensas Omnipotenti Deo grates, extensis ad aethera volis, tacitus quamvis, persolvi, Qui tantam erga studium sapientiae devotionem in regio corde inseruerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:3)
Quod si acciderit, erit damnum chartulae, non nostri sermonis, cuius exemplar penes omnes religiosos perpetuo retinebo.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:4)
Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:7)
si autem vel amplius voluerit vel ne hoc quidem permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est;
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:15)
Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus araque ei statuta est quae est infima nova via, quod eo in loco divinitus vox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt quae prima in Vaticano syllabast idcircoque 'vagire ' dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVII 3:2)
Cum tantus, inquit, arrabo penes Samnites populi Romani esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:1)
Siquidem periculum eius belli, quod solum in defensionem propriam suscipitur, nullum esse potest, quia penes quemlibet est illud pro libito devitare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:6)
10. Legem etiam tulit de re monetaria reformanda, et nummorum externorum (eorum scilicet qui edicto regio essent in usum regni recepti) adulteratione punienda, utque in pecuniis persolvendis nulla fieret solutio in auro quibuscunque mercatoribus alienigenis, ut hoc modo thesaurus regni intra Angliam melius asservaretur, quandoquidem aurum eius generis metallum sit quod facillime et in occulto transportari possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION