라틴어 문장 검색

Attende, quomodo fere quaelibet juxta mei promulgationem edicti, prout ratio nativae conditionis expostulat, mei juris statuta persolvant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:6)
Sicque stipendiariae administrationis jura, officiosissima curiositate persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:36)
Dum Natura Largitati primitivae salutationis, amicaeque applausionis jura persolveret, ecce puella lentitudine pigritantis gressus morosior, columbini vultus placiditate serenior, modicitate staturae castigatioris humilior, ad nos divertere testudinei gressus modestia, videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:1)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
alios vero duos vitae reservantes vinctos ad exercitum perduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:8)
Juraverant enim sibi, ut si caperetur Antiochia, quia de regno ejus erat, sicut Nicaea cum omnibus castellis et urbibus, ad regnum ejus pertinentibus, sibi reservarent, suaeque majestati restituerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:6)
Hoc itaque vas et promunctorium, quod in medio templi proeminere praediximus, intactum a Tankrado permansit, quin Turci omni devotione utrumque venerantes, inviolatum reservabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:1)
Comes vero Reymundus post captionem Antiochiae, decreto itinere suo in Jerusalem cum caeteris, imperatori Constantinopolis Laodiceam civitatem Turcis et gentibus ereptam restituit et sic fidem inviolatam illi reservavit, Juraverat enim sibi, foedusque percusserat cum eo una cum Godefrido et principibus caeteris, de cunctis urbibus, castellis et terris ad regnum ipsius pertinentibus, nihil quidquam de omnibus retinere aut mentiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:18)
sextum autem quia Turcorum sectam arripuit, vitae reservari praecepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:6)
Decimus vitae reservatur, quem tota strages sodalium latebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:10)
Turci autem fugam gentis Christianae et suorum principum videntes, crudeli caede furescunt in populo [0620D] et toto Christianorum comitatu, quorum solummodo septingenti per abrupta montium et silvarum densitatem fugientes, vitae reservati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:1)
sed nequaquam vitae reservati, ad trecentos ibidem sagittis confixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:7)
Arpinus pariter captus et vitae reservatus est, eo quod miles imperatoris Graecorum fuisse a veridicis testibus illic innotuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:5)
et solummodo centum millia byzantiorum persolvi et recipi concessa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:11)
qui ingressi, muros praesidii statim diruerunt, inventos in ore gladii percusserunt, solum Gonfridum reservantes captum Ascalonem deduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION