라틴어 문장 검색

Rursus si maximus iiij terminorum numerus ad eum, qui sibi propinquus erit, talem habeat differentiam, qualem idem ipse maximo propinquus ad parvissimum, huiusmodi proportio in arithmetica consideratione proponitur, et extremorum coniunctio duplex erit propria medietate.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:5)
ipsum quoque corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet humana uisitur species, at si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem desinit esse quod fuerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:19)
unam scilicet quae docet diversos motus stellarum et velocitates earum, quae scilicet velocius et tardius complent cursum suum, et distantias et coniunctiones et aspectus earum et caetera talia;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:3)
Quia nec illa quae docet pars prima, nec quae docet pars secunda, ostendunt mundum et motum primum esse novum, quia tales possunt esse tarditates et velocitates quarundam stellarum in suis sphaeris respectu aliarum et etiam tales coniunctiones earum ad invicem, etiam si mundus et motus primus esset aeternus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:5)
Et propter hoc idem quod modo dictum est, nec secunda pars scientiae astrorum ostendere potest mundum et motum primum esse novum, quia ex quo eosdem quos modo habent, possent habere motus stellae et coniunctiones et virtutes, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, tunc etiam consimiles effectus facere possent in mundo inferiori eis quos modo faciunt, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, ergo nec secunda pars scientiae astrorum potest ostendere motum primum et mundum esse novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:6)
Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장159)
Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:3)
si vero pro conjunctione, inepta sunt, quippe quum σφαιρίον alia de causa ita vocetur, de quo Targa ipse monuit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1323)
hoc enim verbum ad conjunctionem ut referri debet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1724)
Haec particula enim conjunctioni quidem (1. 23) apprime respondet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1922)
conjunctio ut a qua pendet verbum dissipentur e particula ne (1. 13) petenda.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).583)
si tamen etiamnum integra est, et conjunctione corporis fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:6)
Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones,' quas Graeci συζυγίασ ἐναντιοτήτων,nos " discordantium comparationes " tolerabiliter dixerimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 3:1)
Sed in his tam discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 3:1)
ac tamen quod pulcherrimum adeptum, ut coniunctione Caesaris dignus crederetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION