라틴어 문장 검색

Immodica sunt peculiaria lucra atque oeconomicum lucrum communi bono facillime antecedit atque nuntios corrumpit, ne sua proposita peti conspiciat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:3)
Si, quod homines tantummodo sumus, personae ad ambitum colendum inducuntur, cuius sunt participes, “christiani peculiarem in modum sentiunt sua intra creatum munera, sua officia pro natura et Creatore fidei esse partem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 84:2)
Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, “infinitam dignitatem ei tribuat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:8)
Qui terram colebant ac tuebantur, eius fructus communicare debebant, peculiarem in modum cum pauperibus, viduis, pupillis et advenis:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 92:14)
Unusquisque nostrum in se personali identitate pollet, ut dialogum instituere cum ceteris et cum Deo ipso valeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:2)
Propriae amicitiae cum Deo historia in quodam geographico loco usque succrescit, qui perquam personale fit signum, atque in unoquoque nostrum memoria residet locorum, permultum iuvantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:4)
90. Hoc non sibi vult omnia viventia inter se aequari et homini peculiare illud bonum demere, quod eadem opera formidandam responsalitatem complectitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:1)
Opus sic sanctificavit eique ad nostrum provectum peculiare tribuit bonum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:14)
Inde a mundi origine, at peculiari modo ab incarnatione, Christi mysterium intra naturae realitatem tecte operatur, servans tamen eius autonomiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:7)
118. Haec condicio ducit nos ad constantem schizophreniam, quae tum exaltationem technocraticam, in aliis creaturis eorum bonum haud agnoscentem, complectitur, tum utique reactionem hominis omne peculiare bonum negantem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:1)
Ab homine exigi non potest studium in mundum, nisi eodem tempore eius cognitionis, voluntatis, libertatis et responsalitatis peculiares facultates agnoscuntur et extolluntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:7)
Cum christiana mens vindicat in hominem peculiare bonum supra ceteras creaturas, locum praebet aestimationi cuiusque personae humanae et hoc modo efficit ut alius agnoscatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:3)
“Si amittitur personalis et socialis sensus novam vitam admittendi, aliae etiam formae admissionis ad vitam socialem idoneae exarescunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 158:3)
Oportet opus locus sit huius multiplicis progressionis personalis, in qua multae vitae rationes agitantur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 167:5)
Opus necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque personalis perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION