라틴어 문장 검색

Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:2)
quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit improprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:3)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:2)
Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:1)
Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 23:1)
Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:2)
certe vel metus noster materiam stilo tuo faciat, mementoque viatorum manus gravare chartis, quatinus amicorum cura relevetur, et indicare festina, si quam praevio deo quaestor Licinianus trepidationi mutuae ianuam securitatis aperuerit, persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione maior adventu, relatu sublimis inspectione sublimior et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 2:1)
Aequinoctium autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION