라틴어 문장 검색

Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet ut somnos garrula saga tuos;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX5)
De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis Malueris, quam si musta Falerna bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXX Spoletinum1)
[aut cedria perunctae, quoniam ligna custodit ac conservat.]
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1785)
vitiosaeque ilicis alvo cariosae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4531)
cum enim illam ad sollemne et statu[tu]m sacrificium curru vehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum iuvenes i quos modo nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:4)
Aliquando obiectus hispidi pugnae suis Arripuit aurem, sed cariosis dentibus Praedam dimisit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.2)
Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus Rodat, et inmundo cera sit alba situ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1217)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)
"non patiar veteres teneas ut me duce nugas, ut cariosorum venereris monstra deorum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권138)
ignotum tragicae genus invenisse Camenae dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:1)
ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 36)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)
Viro autem eunte ab illo die non petiit illa lavare corpus suum neque perungere nec egressa est limen domus sue.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:7)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)

SEARCH

MENU NAVIGATION