라틴어 문장 검색

summus utrimque inde furor volgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit, sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit, horrida sane Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV15)
usque adeo fugitant non iras Palladis acris pervigili causa, Graium ut cecinere poeëtae, sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:5)
Nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et pervigili naturam sideris huius imitari, atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 3:2)
concordia duxit in aequas Imperium commune vices, tutelaque valli Pervigil alterno paret custodia signo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:2)
Dat tibi securos vilis tegeticula somnos, Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII2)
recusso pro concusso, praepositio pro praepositione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 521)
quid est ignis pervigil?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2012)
et sciendum non vacare ratione, ut in aliquibus templis sit ignis pervigil:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2014)
hesperidum templi custos Hesperides, Atlantis filiae nymphae, secundum fabulam hortum habuerunt, in quo erant mala aurea Veneri consecrata, quae Hercules missus ab Eurystheo occiso pervigili dracone sustulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4841)
soporiferumque papaver incongrue videtur positum, ut soporifera species pervigili detur draconi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4861)
Iason Col- chos profectus ad tollendum vellus aurem, quod dicaverat Marti Phryxus, Medeae auxilio et pervigilem draconem occidit et eius dentes sevit, iunctis tauris ignem efflantibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1403)
Utique gubernator, qui pervigil nocte siderum quoque motus custodit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:7)
At, memini, primo, cum te celare volebam, Pervigil in mediae sidera noctis eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 640)
Pervigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus praesignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:1)
At virgo Cinyreia pervigil igni carpitur indomito furiosaque vota retractat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION