라틴어 문장 검색

Dumque ea per Thebas, aliis serpentibus ardens et face mutata bellum integrabat Enyo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권292)
"unde iterum regni integrata resurgit Eumenis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권166)
Quam uellem tecum longas requiescere noctes et tecum longos peruigilare dies, perfida nec merito nobis inimica merenti, perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 633)
ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
conficerent equos virosque, ne quis reveheretur inde ad proelium aut integraret pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 779:2)
simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 293:1)
integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:2)
postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 68:1)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 277:1)
vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 483:1)
deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:2)
Servaveris, nam continuas has tris noctes pervigilavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1152)
pervigilat noctes totas, tum autem interdius quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 128)
Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 353)

SEARCH

MENU NAVIGATION