라틴어 문장 검색

Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장2)
nil opus vetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter tulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장7)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
in cuius transgressu multum certato pervicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장5)
sed non ideo pervicit quin suspensa et quo ducerentur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장4)
quod patres odio delatoris contra ambitum Agrippinae pervicere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장5)
ubi Britannico iussit exsurgeret progressusque in medium cantum aliquem inciperet, inrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque convictus, nedum temulentos ignorantis, ille constanter exorsus est carmen, quo evolutum eum sede patria rebusque summis significabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장4)
nec iam sisti poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret alterum concedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장4)
at illam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장2)
inde quin immo constantius surgere, ibi fidelius corroborari.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:3)
stantem pro gradibus Palatii Vitellium et preces parantem pervicere ut absisteret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장6)
et quo constantius cetera quoque exequeretur, in locum tr.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 2:1)
Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica, perpessus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 1:1)
Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 1:1)
additis igitur ad copias duabus legionibus, octo alis, cohortibus decem, atque inter legatos maiore filio assumpto, ut primum prouinciam attigit, proximas quoque conuertit in se, correcta statim castrorum disciplina, unoque et altero proelio tam constanter inito, ut in oppugnatione castelli lapidis ictum genu scutoque sagittas aliquot exceperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION