라틴어 문장 검색

hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis ore manuque levi numquam frustrata sagitta, agmine de medio tenera sic dulce profatur voce - pharetrati pressere silentia fratres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam31)
mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen belliger indoeilemque fero servire Neroni Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum ille quoque egregiis multum miratus in armis Bolanum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii12)
mirabile visu, Pallados armisonae pharetrataeque ora Dianae aequa ferunt, terrore minus, nova deinde pudori visa virum facies:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권187)
venit et Idaeis ululatibus aemulus Azan Parrhasiique duces, et quae risistis, Amores, grata pharetrato Nonacria rura Tonanti, dives et Orchomenos pecorum et Cynosura ferarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권131)
"tu nunc horrente sub arcto bellica ferrato rapidus quatis Ismara thyrso pampineumque iubes nemus inreptare Lycurgo, aut tumidum Gangen aut claustra novissima Rubrae Tethyos Eoasque domos flagrante triumpho perfuris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권171)
ibi armiferos geminae iam sidera brumae orgia ferre Getas canumque virescere dorso Othryn et Icaria Rhodopen adsueverat umbra, et iam pampineos materna ad moenia currus promovet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권296)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)

SEARCH

MENU NAVIGATION