라틴어 문장 검색

A multis retro temporibus scio in vulgo narratum quod illusiva proverbia, quae veritatis colore nituntur, magis animum provocant auditoris ad iram quam quae transitoriae ac fictitiae proferuntur ambages, et ideo me talia proposuisse poenitet in futurum, quia ipsa vestrum animum concitasse cognosco.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 7:2)
Quomodo principium mentem mouet, erigit aurem, Excitat auditum, cor iudicis apparat illi, Quo magis attentus, docilis magis atque benignus Redditur auditor et mentem dedicat auri;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:14)
Nonne ea quae in puerilibus [0451C] cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:4)
An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:5)
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
Sed, si quis in torrente divitiarum natat cum Croeso, opes spargit cum Cyro, in specie disputat cum Narcisso, animositate tonat cum Turno, Herculi colludit in robore, cum Platone facie ad faciem philosophiam speculatur, cum Hippolyto castitatis speculo sigillatur, in hunc [0468D] omnes suarum detractionum aculeos expendit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:9)
In comparatis vero causis,ubi nihil agitur, nisi ut auditor delectetur, moderate dicendum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:13)
"Cum autem senior vidisset, sibi denegari audientiam, et cognosceret, quiainvito auditori nemo bene refert, dixit illis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:11)
rari sermonis ipse, sed loquentium patiens auditor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 28:4)
Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:2)
Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:9)
Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:10)
Apparet hoc esse ingenium philosophiae, et hoc exemplo nonest mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 112:2)
fatum a Boethio diffinitur in IV De Consolatione Philosophiae;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 2:2)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION