라틴어 문장 검색

funus familiare feriaeve denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumve quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumve anniversarium quod recte fieri non possit nisi ipsus eo die ibi sit, vis hostesve, status condictusve dies cum hoste;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 5:2)
Ostentum enim est et piaculis factis procurandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 11:2)
Ibi quoque e Cornubiensibus praecipuos aliquot supplico affici iussit, uti piacula quaedam quae cives pro formidinibus et molestiis ipsorum placerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:4)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
(불가타 성경, 호세아서, 8장14)
Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra.
(불가타 성경, 요엘서, 4장5)
aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장2)
templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장3)
peregrina piacula forti pellantur longe Latio nec transeat Alpes, dedecus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:263)
inmotis haesere piacula fatis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:7)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
procul arceat altus Iuppiter, ut delubra Numae sedesque Quirini barbaries oculis saltem temerare profanis possit et arcanum tanti deprendere regni.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:31)
Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes, et Venus, humanas quae laxat in otia curas, aurati delubra tenent communia templi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete11)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri sedibus et claram dispergere limina lucem adventum testata dei;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION