라틴어 문장 검색

Sed quia iusticie uincit miseracio normam Iudiciique rigor cedit pietate remissus, Non penas equabo malis, non premia culpis, Non ferro purgabo luem, non uulnere morbum, Sed uictus dulcore precum uestrique misertus Exilii, meliora dabo medicamina mundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:6)
Forma Ioseph, sensus Ytide, potencia justi Iob, zelus Finees Moysique modestia, Iacob Simplicitas Abraheque fides pietasque Thobie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:8)
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
Languescet facinus mundum pietate regente Cedet auaricia, si munera fundat ubique Hostis auaricie?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:5)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
Assistens Pietas nec ferro militat, immo Blandiciis precibusque cupit mollescere bellum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:6)
Sed postquam nil blandicie, nil uerba fauoris, Nil ualuere preces, Pietas mellita resignat Verba, rapit ferrum, bellumque refellere bello Incipit et ferrum ferro, fallitque securim Obiectu clipei, uariosque reuerberat ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:8)
Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam cuculi prolem adoptabat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:112)
Illic plays sui corporis dulcoratis saporibus, in quadragesimali austeritate, carnis redimebat absentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:125)
Filius in matre stupet invenisse novercam, Inque fide fraudes, in pietate dolos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:22)
Ipsae etiam incudes nativae, suorum malleorum deplorantes absentiam, eosdem lacrymabiliter videntur deposcere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:43)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
Hungari vero quidam perversae mentis videntes procul Valteri absentiam et illius exercitus, manus sedecim illis [0392C] injecerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:6)
Ad hanc ducis legationem coepit exercitus nimium hilarescere, et gavisi sunt universi, qui antea [0413B] ex diutina ducis absentia haesitabant, existimantes eum in falsa fide traditum et exstinctum, sed nunc, quasi de gravi somno expergefacti, surrexerunt, et juxta ducis mandatum venientes, in ripa fluminis et paludis castrametati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION