라틴어 문장 검색

hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII26)
ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant ut nullius sint odoris propria quae condientur, confusura videlicet omnium sucos odoraminum in spiramentum unum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 8:4)
Nomen cum violis rosisque natum, Quo pars optima nominatur anni, Hyblam quod sapit Atticosque flores, Quod nidos olet alitis superbae;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI1)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque, Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII1)
Non boletus hiare, non mariscae Ridere aut violae patere possunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII8)
Grandia ne viola parvo chrysendeta mullo:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCVII Lances chrysendetae1)
'vaccinia' vero sunt violae, quas purpurei coloris esse manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 183)
pallentes violas amantum tinctas colore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 471)
Horatius "et tinctus viola pallor amantium":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 472)
violaria loca, ubi nascuntur violae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 322)
violae sublucet purpura nigrae mire ait 'sublucet', ut ostendat purpurei coloris folia quodam virore esse perfusa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2751)
Intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et colorem defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 1:2)
tantum est flumen gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sententiae, tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed ipse ardere videaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:3)
Aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION