라틴어 문장 검색

Quanto amore quantaque dilectione mea paterna caritas tuam diligatfilialem subiectionem, vix tibi possem narrare, vel lingua mea posset aliquatenusexplicari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 1:3)
Herum quia paternus amor omnes alios excellit, ut mihi retribuas mepatrem tuum pre ceteris hominibus debes diligere et revereri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 83:1)
Sed licet ita ut supradictum est amare debeas parentes et filios, amoremtamen Dei preferre debes amori paterno et filiorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 87:9)
tamen benedictionis illius gratia poterat solis benedicentium meritis deputari, vel pietati paternae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 7:5)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Quo Testamento divinae gratiae pignus tenemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:16)
Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:3)
Qui enim neque praeteritam generationis gratiam, neque praesentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternae injuriae considerabat, vere ebrius erat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:8)
Deinde quia qui doctrinae paternae discipulus esset filius, et pessimarum aemulus cogitationum, uno corpore uterque uteretur et mente, eademque malitia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:9)
Indifferenter igitur vel paternae, vel suae malitiae filius pretium luit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:10)
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:2)
ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis, doctusque Graeca quaedam arcana, hunc filium suum, Agenarichum genitali vocabulo dictitatum, ad Serapionis transtulit nomen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 25:3)
Datiano et Cereali consulibus, cum universa per Gallias studio cautiore disponerentur, formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et Gelanis, omnium acerrimis bellatoribus, pignore icto societatis, rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 1:1)
Qui cum reorum ritu oblati, stantes curvatis corporibus, facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes, dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere compulsi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 13:1)
Quorum regalis Vitrodorus, Viduari filius regis, et Agilimundus subregulus, aliique optimates et iudices, variis populis praesidentes, viso exercitu in gremio regni solique genitalis, sub gressibus militum iacuere, et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore (ut obsecuturi condicionibus impositis) tradiderunt, eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION