라틴어 문장 검색

homines statim aut de serico aliquo vegetabili, aut de animalis alicujus pilis delicatioribus, aut de avium plumis et lanugine, aliquid opinaturi fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:3)
Nam inde fit etiam, quod pili animalium non sint tam pulchri et tam vividi coloris quam avium plumae complures:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 283:6)
Cuius enim cordis fuerit domus inscia sordis Integer et uitae qui se reget et sua rite, Nec mala cuiusquam meditando peregerit usquam, Non ope loricae nec egebit acumine sicae More nec hostili cuiusque iuuamine pili:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:8)
Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi.
(불가타 성경, 바룩서, 4장67)
Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장6)
Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장38)
Qui a servitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 85:2)
in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit;
(카이사르, 아프리카 전기 85:10)
Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 13:11)
Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones IIII, milites amplius CC.
(카이사르, 내란기, 1권 46:9)
quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse.
(카이사르, 내란기, 2권 9:4)
Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:7)
Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.
(카이사르, 내란기, 3권 44:9)
Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet comportare.
(카이사르, 내란기, 3권 62:1)
Multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita defendebant.
(카이사르, 내란기, 3권 63:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION