라틴어 문장 검색

"didicit pugnas libroque relegit quae gereret campo, primus vix coeperat esse ex infante puer, rabidam cum forte cruentis rictibus atque escas ieiuna fauce parantem plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) arrepta de caute lupam, fractusque molari dissiluit vertex et saxum vulnere sedit, sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat, occurrit monstro vacuus, non robora portans, non pharetras;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
inscrtum nam fulgur habet, filoque rigenti ardebat gravidum de fragmine fulminis ostrum, hic viridis patulo Glaucus pendebat amictu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium50)
Pergame, pinifera multum felicior Ida!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 5)
"premunt aderuntque moranti, et mecum fortasse cades' his motus et artus erexit stratis, ferimur per devia vastae urbis et ingentem nocturnae caedis acervum passim, ut quosque sacris crudelis vespera lucis straverat, occulta speculamur nube latentes, hic impressa toris ora exstantesque reclusis pectoribus capillos magnarum et fragmina trunca hastarum et ferro laceras per corpora vestes, crateras pronos epulasque in caede natant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권106)
bellorum solus in aris sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis, terrarum exuviae circum, et fastigia templi captae insignibant gentes, caelataque ferro fragmina portarum bellatriccsque carinae, et vacui currus protritaque curribus ora, paene etiam gemitus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권19)
tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis gurgite de medio frenis suspensus et armis
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권201)
ille iacet lacerae complexus fragmina turris, torvus adhuc visu memorandaque facta relinquens gentibus atque ipsi non inlaudata Tonanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권4)
"en clipei fragmen semiustaque nosco cingula, frater erat!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권215)

SEARCH

MENU NAVIGATION