라틴어 문장 검색

nec vero Atlans sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:1)
dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva imbribus, atque annos sicca fuisse novem, cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:468)
quarum sunt multis damna pianda modis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 33:1)
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권183)
denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur, hoc apud intonsos nomen habebat avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권15)
"et saevi flectitur ira Iovis, sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi tradere, Romani numen utrumque soli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권159)
"quoque modo possit fulmen, monstrate, piari."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권173)
iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)
Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 66:1)
aptumque colori nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:10)
mors morte pianda est, in scelus addendum scelus est, in funera funus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:5)
hortator ille primus et doctor novae fuit salutis, nam sacrato in flumine veterum piatas lavit errorum notas, sed tincta postquam membra defaecaverat, caelo refulgens influebat Spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium17)
inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
"hac me labe ream modo tempora vestra piarunt."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2231)
inluminatum hoc eminus recens piatis fratribus, baptisma quos nuper datum Christi capaces fecerat;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.121)

SEARCH

MENU NAVIGATION