라틴어 문장 검색

Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Muta stragula mea ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:2)
nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:5)
Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem Nec sonitus placidae ducere posset aquae.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 239)
et, cum tibi viro liceat purpura in vestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 91:2)
ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:2)
et sane 'vestes' non illas dicit quibus induimur, sed stragulas, super quas discumbitur, sic enim dicebantur 'vestes stragulae'. ostroque superbo claro, pretioso, id est per se superbo, aut quia superbos faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6393)

SEARCH

MENU NAVIGATION