라틴어 문장 검색

in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장4)
idcirco voluit contempta luce reverti Regulus?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:48)
prorogat aeternam feritas tibi Punica famam, Regule;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:253)
quis Punica gesta, quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset, quis lentum caneret Fabium, si iure perempto insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:201)
In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.Atilius Regulus dixisse memoratur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 2:1)
Pisonem tradidere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장5)
Piso 'quo' inquit 'loco censebis, Caesar?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장10)
seu preces coloniarum seu difficultas operum sive superstitio valuit, ut in sententiam Pisonis concederetur, qui nil mutandum censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장9)
quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장10)
supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. <Piso> et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decrevere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장4)
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
commotus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate vel precibus tenerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장3)
haud minus liberi doloris documentum idem Piso mox dedit vocata in ius Vrgulania, quam supra leges amicitia Augustae extulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장4)
nec aut Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone vecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se violari et imminui quereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장5)
spectabatur occursante populo compositus ore et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec propinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecuniam quae petebatur iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION