라틴어 문장 검색

postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:6)
nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:3)
Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:7)
Equum ex quadriga multis palmis nobilem Abegit quidam et in pistrinum vendidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.1)
pendent lacerti, papillae iacent, venter recessit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 2:5)
Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 424)
Forma papillarum quam fuit apta premi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 512)
Tunc ego, cum cupiam dominae tetigisse papillas Et laevam tunicis inseruisse manum, Elabar digito quamvis angustus et haerens, Inque sinum mira laxus ab arte cadam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 157)
quin et negato lacte vagientium fletu madescunt parvulorum cunulae, sucum papillae parca nutrix derogat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium45)
"sua dextera cuique est, et Deus omnipotens, non pexo crine virago nec nudo suspensa pede strophioquc recincta nec tumidas fluitante sinu vestita papillas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 212)
barbarus tortor latus omne carpsit, sanguis inpensus, lacerata membra, pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.28)
"oblita lactis et papillarum inmemor aetas amaris, mox deinde dulcibus refecta poclis mella sumpsit sanguinis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1307)
"ferrum in papillas omne recepero pectusque ad imum vim gladii traham."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis34)
Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 268)
aut si lubitum fuerit causam ceperit, Quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION