라틴어 문장 검색

Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:1)
) Quid etiam de philosophicis vel de poeticis existimet, musis, et quantum indignetur aliquem alumnum suum ad meretriculas illas unquam divertere, in ipso aditu libri Boetii De consolatione philosophiae diligenter exprimitur, ubi de ipsa ad consolandum philosophum accedente, et inspiciente, musa, philosopho ipsi assistente, ipsemet ait philosophus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:14)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Nam si me serio, non ludo, alumnum amicitiae appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:32)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
Cumque Largitas ad suum alumnum ista spectare videret convitia, non audens defensionis pallio ejusdem vitia colorare, cum humili capitis demissione decidua, ad lacrymarum confugit remedia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:5)
De cujus comitatu tantummodo centum perierunt cum milite egregio Reinardo Verdunense, quem rex et universa Ecclesia planxerunt planctu magno, catholicas illi exsequias exhibentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:5)
quem rex et sui planxerunt plurimum, more fidelium eum sepelientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:6)
Tam crudelem famam universi qui audierunt, de tam egregio milite et interitu suorum vehementi dolore cum fletu et ejulatu magno planxerunt diebus multis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:9)
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:1)
Ut alumnus autem rei publicae frugi, opto bonum post me reperiri rectorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:3)
quippe illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum.
(아풀레이우스, 변명 23:4)
enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere;
(아풀레이우스, 플로리다 16:26)
ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror.
(아풀레이우스, 플로리다 18:50)
"At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent."
(아풀레이우스, 변신, 5권52)

SEARCH

MENU NAVIGATION