라틴어 문장 검색

Nobiles eius gladio ceciderunt, et illa dolens ac gemens, plorans ploravit per diem et noctem, dicens:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:22)
Tu interim ora, tu plora;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:35)
illa Fronde noua gaudet, hec frondibus orphana plorat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:7)
Aspera blandiciis, in lumine nubila, pauper Et diues, mansueta, ferox, predulcis, amara, Ridendo plorans, stando uaga, ceca uidendo, In leuitate manens, in lapsu firma, fidelis In falso, leuis in uero stabilisque mouendo, Hoc firmum seruans quod nunquam firma, fidele Hoc solum retinens quod nesciat esse fidelis, Hoc solo uerax quod semper falsa probetur, Hoc solo stabilis quod semper mobilis erret, Ambiguo uultu seducit forma uidentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:8)
Cum letetur homo, plorat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:5)
Offensi igitur et tristes universi lamentabantur confratrem [0431C] tam crudeli nece et vili tractatu obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:10)
quem Baldewinus et sui peremptum existimantes planctu magno lamentabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 32:6)
Altera autem die exorta, Armenii cives ejusdem urbis, inito consilio cum universis, qui convenerant ad lamentandum tam illustrem principem, Tankradum loco ejus restituerunt, dum viderent, si Baldewinus redimi aut liberari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:4)
Coniugis irate noli tu verba timere, Nam lacrimis struit insidias, dum femina plorat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 102:1)
Si ergo moriantur amici tui, non eos plorabis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:12)
lacrimandum est, et non plorandum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:14)
plorare autem ac multas lacrimas fundere, prohibitum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:6)
lacrimandum est, etnon plorandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:9)
Itaque ut armari solebat elatus, in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur, figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant, saltando, et cantando tristia quaedam genera naeniarum, regium iuvenem lamentantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 10:2)
'Plorate, sacerdotes, ministri Domini, et dicite:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION